|
 |
 |
 |

Caesar, et ante hunc diem non
Tubero detulit, Q. Ligarium in Africa fuisse; idque C. Pansa, praestanti vir ingenio,
fretus fortasse familiaritate ea quae est ei tecum, ausus est confiteri. Itaque quo me vertam nescio.
Paratus enim veneram, cum tu id neque per te scires neque audire aliunde
potuisses, ut ignoratione tua ad hominis miseri salutem abuterer. Sed quoniam diligentia inimici investigatum est quod latebat, confitendum est, opinor, praesertim cum meus
necessarius Pansa fecerit ut id integrum jam non esset; omissaque controversia, omnis oratio ad misericordiam tuam conferenda est, qua plurimi sunt conservati, cum a te non
liberationem culpae, sed errati veniam impetravissent. Habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum; sed tamen hoc confitentem, se in ea parte
fuisse qua te, qua virum omni laude dignum, patrem tuum.
jatkuu >>
|
 |
Ligarius omni cupla vacat.
Domo est egressus non modo nullum ad bellum, sed ne ad minimam quidem suspicionem belli: legatus in pace profectus est:
in provincia pacatissima ita se gessit, ut ei pacem esse expediret. Profectio certe animum tuum non debet offendere: num igitur remansio? Multo minus. Nam profectio voluntatem
habuit non turpem, remansio necessitatem etiam honestam. Ergo haec duo tempora carent crimine: unum cum est legatus profectus, alterum, cum ecflagitatus a provincia
praepositus Africae est. Tertium tempus est quod post adventum Vari in Africa restitit, quod si est criminosum, necessitatis crimen est, non voluntatis. An ille, si potuisset ullo
modo evadere, Uticae quam Romae, cum P. Attio quam cum concordissimis fratribus, cum alienis esse quam cum suis maluisset? Cum ipsa legatio plena desideri ac sollicitudinis
fuisset propter incredibilem quendam fratrum amorem, hic aequo animo esse potuit, belli discidio distractus a fratribus?
Nullum igitur habes, Caesar, adhuc in Q. Ligario signum alienae a te voluntatis. Cujus ego causam animadverte, quaeso, qua fide defendam
jatkuu >>
|
|
 |



|